0 avis
Alexandri de Ales Angli, doct. irrefragabilis ordinis minorum. Universae theologiae summa in quatuor partes ab ipsomet authore distributa. Quicquid in sacris Bibliis, in sanctorum Patrum scriptis, philosophorumque monumentis, aut abditi, aut reconditi erat ; hac una summa, sicut eruditè, ita piè per quaestiones, & responsiones longè exaratum, explicatumque est. Ut facile deprehendere sit, posteriores omnes theologos ex hoc uno uti ex fonte cuncta sparsim exhausisse. Post multiplicem recognitionem omnia castigatiora, luculentioraque prodeunt. Cum quincuplici indice.
Livre
Edité par apud Franciscum Franciscium. Venetiis - 1575
Pars prima. Universum de aeternae deitatis cognitione, Trinitatisq́ue divinae manifestatione negotium cùm eruditissimè, tum exactè complectens. Pars secunda. Primam rerum productionem, angeli, hominisq́ue creationem, eorundemq́ue casum vel lapsum, ac mala sive peccata inde sequentia mirè dilucidans. Pars tertia. In qua quidquid ad Christi incarnationem, conversationem, passionem, & resurrectionem ; ad Leges ; ad gratiam, atque virtutes attinet ; summa eruditione pietateque copiosissimè expressum est. Pars quarta. Sacramentorum ecclesiasticorum institutionem, tum maximè officii Missae ordinationem cum summa disserendi peritia, cum pari dicendi facundia comprehendens..